TITUS
Physiologus Latinus
Part No. 2
Previous part

Text: 2 
Page of ed.: 124 
Line: 16 
2. De panthera.
Link to Physiold Link to Physiol2 Link to Physiol1 Link to Physiol3


Line: 17    Est et animal, quod dicitur panthera, vario quidem colore, sed
Line: 18    
speciosum nimis et mansuetum valde. Physiologus dicit, quod inimicum
Page of ed.: 125  Line: 19    
sit solis draconibus. Cum [commederit] consaciaverit se diversis
Line: 20    
venationibus, recipitur in speluncam suam ponensque se dormit
Line: 21    
per triduum. Surgens autem a somno statim emittit rugitum peraltum
Line: 22    
simulque odorem nimie suavitatis emittit cum rugitu, ita ut odor
Line: 23    
istius modo precellat omnia aromata et pigmenta. Cum ergo audierint
Line: 24    
vocem ejus omnes bestie, quae prope sunt vel longe, congregantes
Line: 25    
se omnes nimiam suavitatem illius secuntur. Solus autem draco, cum
Line: 26    
audierit vocem ejus, abscondit se in subterraneis speluncis; ibi autem ...
Line: 27    
obstupescit immobilis inanisque velut mortuus. ... Sic et dominus
Line: 28    
noster ... omne genus humanum ... per incarnationem suam ad
Line: 29    
se trahens ... dedit dona hominibus. ... Quia panthera varium
Line: 30    
est animal, significat Christum, qui est inconprehensibilis sapientia ...
Line: 31    
et preciosum animal est panthera : ita et Christus, veluti David dicit ...
Line: 32    
»Speciosus forma pre filiis hominum«. Ergo et mansuetum est animal,
Line: 33    
sicut Isayas de Christo »Gaude et letare, filia Syon, quoniam rex tuus
Line: 34    
veniet tibi mansuetus et salvans«. ... dominus noster Jesus Christus,
Line: 35    
postquam satiatus est a judaicis illusionibus, ad ultimum cruce
Line: 36    
suspensus ... dormivit ac requievit in sepulchro; in infernum religavit
Line: 37    
illum draconem magnum, generis humani maximum antiquum
Line: 38    
inimicum. ... tertia die surgens a mortuis ... statim exclamat
Line: 39    
ita, ut in omnem terram audiretur vox ...



Next part



This text is part of the TITUS edition of Physiologus Latinus.

Copyright TITUS Project, Frankfurt a/M, 29.4.2006. No parts of this document may be republished in any form without prior permission by the copyright holder.