TITUS
Notker, De arte rhetorica, ms. D
Part No. 18
Previous part

Manuscript page: D63r  
Line: 1     in demonstratiuo genere cause. Cur aliter defendatur .
Line: 2     
suadeatur . laudetur . nisi sit probabilis? Excogitauit enim salo\mon
Line: 3     
rem . qua probauit quę ex duabus meretricibus mater esset
Line: 4     
infantis uiui dicens . diuidatur gladio . hoc noluit audire
Line: 5     
quia quę mater est diligit filium . quę autem mater non erat
Line: 6     
hoc postulauit fieri. Sic et danihel inuenit argumentum .
Line: 7     
quo probauit . falsum testimonium prolatum esse contra sussannam.
Line: 8     
Quia sub cino . et sub rino repugnant . et non possunt simul
Line: 9     
stare . causam igitur sussannę quam ipse defendit fecit proba\bilem .
Line: 10     
hęc sunt in coniectura iudiciali. In coniectura
Line: 11     
autem deliberatiua Page of edition: 152  iudith inuenit rationem . qua holofernem
Line: 12     
occidendo hostes fugando causam suam quę est . non oporte\re
Line: 13     
tradi ciuitatem reddidit probabilem. In coniectura autem
Line: 14     
demonstratiua . samuhel ostendit saulem populo dicens .
Line: 15     
hic est quem elegit deus. Fit controuersia in populo . alii sa\lutant
Line: 16     
eum dicentes. Viuat rex . filii autem belial dicunt . num
Line: 17     
poterit iste saluare nos? Deinde pergunt simul saul et sa\muel
Line: 18     
cum populo . contra filios ammon et reuersi sunt
Line: 19     
cum uictoria. Inde inueniunt qua causam suam probabilem fa\ciant .
Line: 20     
hi qui studiosi erant parcium saulis et samuhelis
Next part



This text is part of the TITUS edition of Notker, De arte rhetorica, ms. D.

Copyright TITUS Project, Frankfurt a/M, 15.10.2021. No parts of this document may be republished in any form without prior permission by the copyright holder.