TITUS
Notker, De arte rhetorica, ms. G
Part No. 3
Previous part

Manuscript page: G58va  
Line: 1     Sequitur particio deinde narratio iste tres partes orationis ab oratoribus
Line: 2     
accepte . etiam apud historiographos inueniuntur .i. Prologus. Capitula textus. Prologus
Line: 3     
lectores attentos et dociles facit . beniuolentiam comparare non opus habemus in
Line: 4     
hystoriis et commentariis sed in causis rethoricis Capitula sequentis libri
Line: 5     
distinctionem faciunt Textus uero ipsam rem expedit Textus siue narratio in causis
Line: 6     
oratoriis et in libris historicis tres uirtutes habet sicut exordium Vt breuis
Line: 7     
sit .i. spuêdich lucida .i. ôffin probabilis .i. kelovp̄lich pro his quoque uade ad
Line: 8     
ciceronem DE CONCLVSIONE . ET CONFIRMATIONE
Page of edition: 122 
Line: 9     
Post narrationem . si orestis adversarii eam reprehenderint .' Oportet eius defensorem
Line: 10     
argumentis instare et narrationem suam confirmare Si conuicerit eos et si iam
Line: 11     
iudices post se inclinauit concludat breuiter uel indignando super improbitate eorum
Line: 12     
uel mouendo auditores super innocentia orestis sicutque peroratum est Ne
Line: 13     
Judicatio ergo sua et aliorum sibi consentiens impunitvm eum De ivdicatio\et
Line: 14     
immunem a crimine facit Quę forte talis est . orestem qui sceleratissimę suę
Line: 15     
matris nece non suam sed communem generis humani calamitate extinxit non
Line: 16     
parrididam sed patrie liberatorem et pręmio dignum adiudicamus Hoc exemplvm
Line: 17     
relatiue constitucionis est De CONiectvRa.
Line: 18     
de ceteris quoque constitutionibus uel statibus sicut et apud ciceronem exemplum tradendvm
Line: 19     
Nam in coniectura de intentione et depulsione facti constitucio dinoscitur
Line: 20     
ut ante regem salomonem meretrices contendunt Dormiens inquid altera
Line: 21     
oppressit filium suum E contrario illa dicebat mentiris DiffiNitio.
Line: 22     
Jn diffinitione autem non factvm negatur sed nomen facti Vt in exemplo ciceronis qui sacra
Line: 23     
uasa de domo priuati subtraxit sacrilegii arguitur confessvs furtvm sacrilegium ne\gat
Line: 24     
ln translatione aut minime certatur TRANSLATIO
Line: 25     
de fecto aut de nomine facti non oportere tamen dicitur fieri ubi factum est Vt in platea missas
Line: 26     
celebrare Aut quando factum est. Vt archiepiscopum pallio uestiri dię non solempni
Line: 27     
Aut a quibus factum est ut ab hereticis baptizari aut quo crimine ut si scismaticus est .
Line: 28     
hereticus scribatur aut qua pęna factum est ut morte affici qui uerberibus castigandus sit.
Page of edition: 124 
Line: 29     
Qvalitas In qualitate .i. generali constitutione queritur hoc quod est bonum sit an malum utile aut inutile
Line: 30     
equum aut iniquum . iustum aut iniustum . ut in partibus eius declaratur de Negociali
Line: 31     
Sunt enim negotiale et iuridiciale. Negotiale dinoscitur dum inuoluta est questio
Line: 32     
et ex utraque parte uerisimile uidetur quod dicitur . nec facile pars altera alteri concedit
Line: 33     
vt quidam uxorem in x̃lma duxit que ex o filium genuit patre iam mortuo et germani
Line: 34     
fratres eius hereditatem conantur subripere filio . dicentes non potest heres patris iure
Line: 35     
fieri qui de tali matre natus est que tempore ducta non legitimo . facta est ipsa non legit\tima
Line: 36     
defensores eius dicunt Quomodo quę patri eius licita erant non legitima quoque essent? Et
Line: 37     
si licita matrimonia inlicite pater contraxerat et inique . filius non porta\bit hanc iniquitatem
Line: 38     
patris De quibus uerbis et hinc oriuntur plurima que in iure ciuili implicitas generant questiones
Line: 39     
Ergo de hac constitutione ciceronis exemplum aliquantum abhorret a nostra consuetudine
Line: 40     
Iuridiciale autem planius est quia in eo quid equum quid iniquum sit secundum iura nature JvRidiciale.
Line: 41     
requiritur non secundum consuetudinem iuris ciuilis Et ideo iuridiciale vocatur ista constitu\tio
Line: 42     
quia in ea de iure dicitur se naturali ASSVMPTIVVM . ET SOLVTVM
Line: 43     
ABET ergo partes assumptiuum .s. defensionis extrinsecus et absolutvm .s. a defensi\one
Line: 44     
.i. mît ant-sêgido . unde an̄e antsegida Vt qui seruum distraxit obiurgatus
Line: 45     
ab aliquo nil defensionis aliunde requirit licere Page of edition: 126  hoc sibi tantvm dicit hoc absolutum est
Line: 46     
assumptiuo sunt iiiior partes Comparatio Relatio. Remotio ConcessioS Comparatio
Line: 47     
Agnoscitur autem comparatio dum ille qui arguitur de aliqua re improbanda ea se dicit
Line: 48     
maius damnum uitasse ita ut eius consideratione laudandvm sit quod fecit Ergo quidam
Line: 49     
piscator socium de naui lapsum cum cerneret mergi retraxit eum unco ferreo
Line: 50     
quem ad piscandum habuit occulo eius infixo Qui in iudicium postea ductus pro
Line: 51     
lesione eius occuli . defendit se comparatione maioris periculi quod non ali\ter eua\deret
Line: 52     
mortem.Remotio autem talis est ut defendat se De ReMotioNe
Line: 53     
quis neglegentię dicens . non ad me pertinuit ut hoc facerem uel si facta arguitur
Line: 54     
alterius iussv ad quem hoc pertinet fecisse se dicit ut minister qui panem opbtulit ob\iurgatus
Line: 55     
cur et potum non dederit . remouet a se culpam et pincernam hoc officii
Line: 56     
habere dicit Aut si arguitur sumptuose agere . non se sed dominum iubentem hoc agere
Line: 57     
De ReLAtione ostendit Relatio est quando culpa retorquetur in prouocantem ut de oreste
Line: 58     
dictum est De conceSSioNe Concessio criminis duplex est in deprecatione et
Line: 59     
De deprecatione purgatione Deprecationem cottidianam exempla docent quando delinquen\tes
Line: 60     
in iudicio ueniam postulant et nil defensionis parant Sicut et dauid confessus est
Line: 61     
peccata sua dicens . peccaui domino Et nathan propheta indulgentiam promisit
Line: 62     
atque respondit Dominus transtulit peccatum tuum o dauid. DE PVRGatione
Line: 63     
DE INPRVdentia Pvrgatio sequitur triplex imprudentia casus necessitas Jnprudentia se
Line: 64     
purgat qui patrem uel fratrem in tumulto non agnoscit et occidit paulus quoque
Line: 65     
imprudentiam Page of edition: 128  confessus est dicens nesciui eum principem esse sacerdotum Scriptum est ergo
Line: 66     
principem populi tui non maledicens Et item Blasphemus persecutor eram sed
Line: 67     
De caSv. ueniam consecutus sum quia ignorans feci Casus defendit eum cui aliquid iniungitur
Line: 68     
et morbo pręuentus aut munera aut hostili gladio . subita inundatione
Line: 69     
fluuii aut aliqua re graui et inoppinata non potest obedire Non sicut ille qui ait
Line: 70     
Vxorem duxi et ideo non possvm uenire. Potuit quidem . sed noluit
Next part



This text is part of the TITUS edition of Notker, De arte rhetorica, ms. G.

Copyright TITUS Project, Frankfurt a/M, 15.10.2021. No parts of this document may be republished in any form without prior permission by the copyright holder.