TITUS
Notker, De arte rhetorica, ms. H
Part No. 27
Previous part

Manuscript page: H69r  
Line: 1     constituunt. Sunt tamen et alia propria pręcepta
Line: 2     
quemadmodum plane quis dicat Translata uerba et
Line: 3     
aliena ad ornatum pertinent. Nam dum uilescunt propri\a .
Line: 4     
requiruntur aliena . ut eis splendida et illustris
Line: 5     
efficiatur oratio. Propter hanc sublimitatem . hęc quasi
Line: 6     
fastigia dicuntur. Nostri itaque scriptores plerique in
Line: 7     
fundamentis studiosi fuerunt . fastigia vero quasi superua\cua
Line: 8     
refutauerunt. Ergo ad inuentionem idonea sunt propter
Line: 9     
uerba . aut pro eis aliena . quę decenti similitudine sint
Line: 10     
propinqua uel contraria. Ut si minus intellegentem studium
Line: 11     
dicamvs . proprium est. Si asinum uel insulsum alienum est . commodum
Line: 12     
tamen propter similitudinem. Si sapientem . plus alienum est sed
Line: 13     
per contrarium non minus commodum est ad intellegendum. In propriis
Line: 14     
simplex locutio est. In alienis figurata locutio est.
Line: 15     
His et dominus usus est. Nam quod dixit. Ite dicite iohanni .
Line: 16     
simplex et propria locutio est. Ite dicite uulpi illi . pro he\rodi .
Line: 17     
per similitudinem figurata locutio est . illa autem. Quid
Line: 18     
existis in desertum . uidere hominem mollibus vestitum?
Line: 19     
per contrarium similiter figurata locutio est. Aliquando de\sunt
Line: 20     
propria quęruntur aliena . ut gemmare uites .i.
Line: 21     
oûgén_dé_rǽba dicimus . et lętas segetes .i. scônuiu_chórn .
Line: 22     
non inuenientes quid aliud dicamvs. Aliquando sunt
Line: 23     
propria . quę quia non sunt ornata requirimvs aliena ut
Line: 24     
fluctuare segetes . pro moueri dicimus. Non solum autem sin\gula
Line: 25     
uerba idonea sed et sententias oportet fieri i\doneas.
Line: 26     
Sunt namque et ipse simplices et figuratę. In\tuendum

Page of edition: 161  
Next part



This text is part of the TITUS edition of Notker, De arte rhetorica, ms. H.

Copyright TITUS Project, Frankfurt a/M, 15.10.2021. No parts of this document may be republished in any form without prior permission by the copyright holder.