contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerunt intrare et non potuerunt.
Cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare dicentes: domine, aperi nobis, et respondens dicit: nescio vos unde sitis.
Tunc incipietis dicere: manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti.
Et dicit vobis: (186) nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis.
Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno dei.
Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.