Ms. line: 27 | Attendite a falsis prophetis, |
Ms. line: 28 | qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, |
Ms. line: 29 | intrinsecus autem sunt lupi rapaces. |
Ms. line: 30 | A fructibus eorum cognoscetis eos. |
Ms. line: 31 | Numquid colligunt de spinis uvas, |
Ms. line: 32 | aut de tribulis ficus? |
Ms. line: 1 | Sic omnis arbor bona |
Ms. line: 2 | fructus bonos facit, |
Ms. line: 3 | mala autem arbor |
Ms. line: 4 | fructus malos facit. |
Ms. line: 5 | Non potest arbor bona |
Ms. line: 6 | fructus malos facere |
Ms. line: 7 | neque arbor mala |
Ms. line: 8 | fructus bonos facere. |
Ms. line: 9 | Bonus homo de bono thesauro |
Ms. line: 10 | cordis sui profert bona, |
Ms. line: 11 | et malus homo de malo |
Ms. line: 12 | profert mala. |
Ms. line: 13 | Ex abundantia enim cordis |
Ms. line: 14 | os loquitur. |
Ms. line: 15 | Omnis arbor quæ non facit |
Ms. line: 16 | fructum bonum, |
Ms. line: 17 | excidetur et in ignem mittitur. |
Ms. line: 18 | Igitur ex fructibus eorum |
Ms. line: 19 | cognoscetis eos. |