TITUS
Author: Tat. 
Tatian

Evangelienharmonie


The Latin and Old High German Text of
Tatian's Gospel Harmony
including the

Præfatio Victoris Capuani
and the List of Chapter Titles,
on the basis of the edition

Tatian.
Lateinisch und altdeutsch mit ausführlichem Glossar
herausgegeben von Eduard Sievers.
Zweite[,] neubearbeitete Ausgabe [1892].
Unveränderter Nachdruck Paderborn: Schöningh, 1966
(Bibliothek der ältesten deutschen Literatur-Denkmäler, V. Band),
S. 3-292.


Text entry by Ma. Pilar Fernández Alvarez and Miguel M. García-Bermejo Giner;
conversion by Jörg Klinger and Johann Tischler;
further improvements by Jörg Brysch,
corrections by Susanne Zeilfelder, Roland Schuhmann;
Wordcruncher version (DOS) by Jörg Brysch;
TITUS version by Jost Gippert,
Frankfurt a/M, 22.10.1997 / 28.2.1998 / 21.6.1998 / 3.10.1999 / 1.6.2000 / 1.3.2003 / 14.2.2010;
text alignment with the original manuscript
Codex Sang. 56 (Stiftsbibliothek St. Gallen / Codices Electronici Sangallenses), fol. 1-342,
by Jost Gippert, 20.2.2010





Text: Praef. 
Chapter: Vict.Cap. 
The PRÆFATIO VICTORIS CAPUANI.

Ms. page: 1 
Ms. line: 1    
IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI
Ms. line: 2    
INCIPIT PRÆFATIO VICTORIS EPISCOPI CAPUAE.


Sentence: 1  
Ms. line: 3    Cum fortuito in manus meas incideret unum ex quattuor evange
Ms. line: 4    
lium conpositum et absente titulo non invenirem nomen aucto
Ms. line: 5    
ris, diligenter inquirens quis gesta vel dicta domini et salvatoris nostri
Ms. line: 6    
evangelica lectione discreta in ordinem quo se consequi videbantur
Ms. line: 7    
non minimo studii labore redegerit, repperi Ammonium quemdam
Ms. line: 8    
Alexandrinum, qui canonum quoque evangelii fertur inventor, Mat
Ms. line: 9    
thei evangelio reliquorum trium excerpta iunxisse ac sic in unam
Ms. line: 10    
seriem evangelium nexuisse. Sicut Eusebius episcopus Carpiano cuidam
Ms. line: 11    
scribens in praefatione editionis suae qua canones memorati evangelii
Ms. line: 12    
edidit, supradicti viri imitatus studium refert in hunc modum: Ammoni
Ms. line: 13    
us quidam Alexandrinus multum ut arbitror laboris et studii impen
Ms. line: 14    
dens unum ex quattuor nobis abreliquit evangelium. Ex historia
Ms. line: 15    
quoque eius conperi quod Tatianus vir eruditissimus et orator illius
Ms. line: 16    
temporis clarus unum ex quattuor conpaginaverit evangelium,
Ms. line: 17    
cui titulum Diapente conposuit. Hic beati Iustini philosophi et mar
Ms. line: 18    
tyris dum adviveret discipulus fuit. Quo migrante ad dominum cum palma
Ms. line: 19    
martyrii magistri sanctam deserens disciplinam et doctrinę super
Ms. line: 20    
cilio elatus in lapsum Encratitarum hęresim Marcionis potius amplexus
Ms. line: 21    
errorem quam Iustini Christi philosophi veritatem suae vitę pernicio
Ms. line: 22    
sus excoluit asserens inter alia nuptias et stupra pari crimini subia
Ms. line: 23    
cere. Sed et dictis apostolicis manus profanę emendationis vel ut dicam
Ms. line: 24    
verius corruptionis dicitur intulisse. Sed quia et hominum perfidorum
Ms. line: 25    
Christi dei nostri operante potentia confessione vel opere saepe triumphat
Ms. line: 26    
gloria veritatis (nam et dęmones Christum fatebantur et filii Scéuae in
Ms. line: 27    
actibus apostolorum in nomine Ihesu quem praedicaret Paulus daemo
Ms. line: 28    
nia fugabant) Tatianus quoque licet profanis inplicatus erroribus
Ms. line: 29    
non inutile tamen exhibens studiosis exemplum hoc evangelium
Ms. line: 30    
ut mihi videtur sollerti conpaginatione disposuit et forsitan adhuc

Ms. page: 2  
Ms. line: 1    
beati Iustini adhaerens lateri illius eruditionis merito hoc opus expli
Ms. line: 2    
cuit. Arbitror enim propterea non Ammonii sed huius esse editionem me
Ms. line: 3    
morati voluminis, quod Ammonius Mathei fertur relationi evange
Ms. line: 4    
listarum reliquorum relatione discretos adnexuisse sermones: hic vero
Ms. line: 5    
sancti Lucae principia sunt adsumpta, licet ex maxima parte evangelio
Ms. line: 6    
sancti Mathei reliquorum trium dicta coniunxerit, ut iure ambigi possit,
Ms. line: 7    
Ammonii an Tatiani inventio eiusdem operis debeat estimari. Verum
Ms. line: 8    
tamen vel si iam haeresiarches huius editionis auctor extitit Tatianus,
Ms. line: 9    
verba domini mei cognoscens libenter amplector, interpraetationem
Ms. line: 10    
si fuisset eius propria procul abicerem. Nam et contra gentes magni
Ms. line: 11    
ficos libros edidisse narratur. Hoc igitur evangelium cum absque nu
Ms. line: 12    
meris repperissem quos Ammonius mirabili studio repperit, Eusebius
Ms. line: 13    
vero Caesareæ episcopus Palestinę ab eo accipiens exemplum diligen
Ms. line: 14    
ter excoluit, quibus communiter ab evangelistis dicta vel propria sunt
Ms. line: 15    
notulis declarata, domino iuvante studium laboris inpendi, ut memoratos
Ms. line: 16    
numeros per loca congrua diligenter adfigerem. Quodsi dubitatio
Ms. line: 17    
alicuius verbi fortasse provenerit ex appositis numeris ad plenariam
Ms. line: 18    
recurrens quilibet evangelii lectionem, an et ibidem ita se sermo habeat
Ms. line: 19    
de quo ambiguitas provenerat incunctanter inveniat et absque scru
Ms. line: 20    
pulo studiosi mens secura hoc possit uti volumine. Quod etsi a compositi
Ms. line: 21    
huius auctore voluminis cum numeris editum fuit, sed transscribentium
Ms. line: 22    
desidia omissi putantur; nos tamen in eo sumus labore versati quo opera
Ms. line: 23    
solet novella praesumi. Sciendum sane quod hic numerus canonicus
Ms. line: 24    
usque ad denarium perveniat quantitatem, neque scribentis voluntate
Ms. line: 25    
horum numerorum summa defixa est, sed ratione et regula naturali ab
Ms. line: 26    
Ammonio est inventa sagaciter. Neque enim aut infra denarium aut
Ms. line: 27    
ultra poterit ullo modo alius numerus repperiri, qui quattuor evange
Ms. line: 28    
listarum dicta communia aut propria valeat explicare, quod praesenti
Ms. line: 29    
I. facile potest exemplo probari; nam aut omnes quattuor sibi concordare
Ms. line: 30    
necesse est II aut Matheus Marcus Lucasque sibi conveniunt
Ms. line: 31    
III aut Matheus Iohanni consentit IIII aut Matheus Lucae concordat


Ms. page: _  
Ms. line: _    
aut Mattheus cum Marco eadem loquitur aut Marcus cum Luca et Iohanne paria loquitur aut Marcus cum Iohanne similibus loquitur aut Marcus cum Luca eadem narrat aut Lucas cum Iohanne non discrepantia referunt aut singuli propria inveniuntur exponere.

Sentence: 2  
Ms. line: _    
In quattuor igitur evangelistis evidenti numerorum ratione monstratum est quod non valeat communis propriaque relatio ultra progredi aut intra denariam contrahi quantitatem. Quos tamen canones breviter supter adnexui ut manifestius fiat in quo canone qui evangelistae communia vel propria dixerint. Ordinem vero quem in canonum ratione digessimus ad hoc exeruimus ut sola probatio fieret, rationabiliter denarii summam fuisse conscriptam. Nam quae sit eorum positio breviter ut diximus infra notare curavimus. Ipsos quoque numeros in unum pariter congregatos in modum quo eos sanctus Hieronymus digessit curavi describere iuxta seriem dumtaxat qua totius evangelii huius lectio explicatur, ut qui eadem vel alia aut ubi propria evangelistae protulerint memoratos numeros prius curiosus lector si velit inspiciens facile ex nota numeri reperta comprobet lectione, sanctam et beatissimam trinitatem praecantes, ut nos in veritate scripturarum suarum erudire dignetur et discretionis gratiam tribuat, quatenus ut optimi trapezitae omnia probemus secundum apostolum et quae sunt bona sectemur.



Sentence: 3  
EXPLICIT PRAEFATIO.


Ms. line: 1       
In canone primo
Ms. line: 2          
quattuor concordant Mattheus Marcus Lucas Iohannes.
Ms. line: 3       
In secundo tres
Ms. line: 4          
Mattheus Marcus Lucas.
Ms. line: 5       
In tertio tres
Ms. line: 6          
Mattheus Lucas Iohannes.
Ms. line: 7       
In quarto tres
Ms. line: 8          
Mattheus Marcus Iohannes.
Ms. line: 9       
In quinto duo
Ms. line: 10          
Mattheus Lucas.
Ms. line: 11       
In sexto duo
Ms. line: 12             
Mattheus Marcus.
Ms. line: 13          
In septimo duo
Ms. line: 14             
Mattheus Iohannes.
Ms. line: 15          
In octavo duo
Ms. line: 16             
Lucas Marcus.
Ms. line: 17          
In nono duo
Ms. line: 18             
Lucas Iohannes.
Ms. line: 19          
In decimo propria
Ms. line: 20          
unusquisque quae non habentur in aliis ediderunt.



Next part



This text is part of the TITUS edition of Tatian, Gospel Harmony (Cod. Sang. 56).

Copyright TITUS Project, Frankfurt a/M, 1.7.2010. No parts of this document may be republished in any form without prior permission by the copyright holder.