TITUS
Notker, De arte rhetorica, ms. G
Part No. 4
Previous part

Manuscript page: G58vb  
Line: 1     Necessitatem docet quod sepe audiuimus oppressam mulierem et innoxiam iudicari. De NeceSSitate
Line: 2     
DE SATIBVS LEGALIBVS SCRIPTVM ET SENTENTIA Satus legales
Line: 3     
sunt controuersię de legibus ortę Vt pro equo iniuste ablato quidam reddere uoluit xii soli\dos
Line: 4     
secundum legem alamannorum . repetitor hos recusauit suscipere dicens . uile sibi precium offerre
Line: 5     
pro equo preciossissimo At ille satisfecisse se ait secundum iusticiam legis nec eum posse sta\tutum
Line: 6     
legis recusare nisi uelit ipsam legem dissoluere de lege inquid umquam incommodi uenit
Line: 7     
nec ob hoc data est ut noceat sed omnium utilitatibus consulat Et dum euangelium cui nulla
Line: 8     
lex christiana contradicit . si quid aliquem defraudaui reddo quadruplum dicat quomodo tu qui frau\dem
Line: 9     
fecisti nec tantvm pro eo quod fravdasti restituere cogitas? Eme talem tanto si po\tes
Line: 10     
ea sola ratio est que suadeat mihi quod offers suscipiendvm esse et tam carum estimare
Line: 11     
eo pacto qui legem dedit credendus scribere de solutione damni et aliquem modvm de restitu\endo
Line: 12     
equo ponere uel boue uel asino quo eum non Page of edition: 130  deberet quisquam carius emere. Iste status uocatur
Line: 13     
scriptum et sententia quia alius legislatoris scripto nititur . alius scriptum interpretando de senten\tia
Line: 14     
.i. uoluntate scriptoris scriptor contradicit Cicero huius status nobile dedit exemplum
Line: 15     
de greca historia quomodo epaminondas dux thebanorum dum annuam potestatem haberet
Line: 16     
successori suo statuto tempore exercitum secundum scriptum legis non reddidit sed pro utilita\te
Line: 17     
rei publicę diucius aliquanto secum retinuit seque contra scriptvm sententia scrip\toris
Line: 18     
rationabiliter defendit DE AMBIGVIS LEGIBVS
Line: 19     
Ambiguę leges sunt ut est ciceronis exemplum de lege Meretrix coronam auream ne ha\beto
Line: 20     
si habuerit publica esto potest dubitari meretrix an corona publicetur
Line: 21     
Apud nos autem paulus legem statuit dicens Vnusquisque suam uxorem habeat propter fornicationem
Line: 22     
Melius est enim nubere quam uri Ambiguum uidetur an de laicis uel etiam de clericis
Line: 23     
Contrarie uidentur quę huiusmodi sunt Ne respondeas DE CONTRARIIS LEGIBVS
Line: 24     
stulto secundum stulticiam suam Et item responde stulto secundum stulticiam suam ne sibi sapiens
Line: 25     
uideatur Sed per discrecionem utraque suscipienda sunt De romanis legibus exemplum est qui tyrannum
Line: 26     
occiderit rem quam uelit a senatu pro pręmio accipiat Item altera lex est Tyranno occiso
Line: 27     
quinque eius proximos cognatione magistratus necato Contigit alexandrum tyrannum
Line: 28     
ab uxore interfici Hęc filium suum quem ex tyranno habebat sibi in pręmii loco de\poposcit
Line: 29     
Sunt qui consentiant sunt qui puerum occidi ex lege dicant De diFFiNiTioNe
Line: 30     
Diffinitio communis status est quia sicut rationalis ita et legalis Page of edition: 132  est in hunc modvm . diuina lex est
Line: 31     
Diliges proximum tuum sicut te ipsvm Questio est quis est proximus meus? Fiat diffinitio Qui
Line: 32     
facit misericordiam Cicero de naui exemplum legale dedit ita Lex est Qui nauim in tem\pestate
Line: 33     
relinquerit ammittat uniuersa quę sua sunt in naui Duo quidem iactati sunt in alto
Line: 34     
quorum alterius nauis et alterius onus fuit vident interim naufragum quendam natantem
Line: 35     
et manus ad se tendentem Misericordia uero moti nauim ad eum adplicauerunt . hominem ad se sus\tulerunt
Line: 36     
Mox et illos tempestas in tantvm urgebat ut dominus nauis cum idem gubernator esset in
Line: 37     
scafam confugeret et inde a funiculo quia pupi religatus scafam adnexam trahebat . naui quod
Line: 38     
posset moderaretur Ille autem cuius merces erant in gladium ibidem in naui incumberet
Line: 39     
Hinc ille naufragus ad gubernaculvm accessit ad naui quod potuit est opitulatus Sedatis
Line: 40     
fluctibus nauis in portum deuehitur Ille autem qui in gladium incubuerat leuiter saucius
Line: 41     
facile ex uulnere est recreatus Nauim cum onere hortim trium suam quisque esse dicebat Diffi\nicionibus
Line: 42     
namque quid sit nauim relinquere aut in naui remanere discernitur *RatiotiNatione
Line: 43     
Sequitur status qui ratiotinatio dicitur Et talis est Quidam indicatus est parentem occidisse De Ratio\et
Line: 44     
statim eo quod effugiendi potestas non fuit ligneę soleę in pedes inditę sunt . os autem obuolu\tum
Line: 45     
est folliculo et pręligatum Deinde est in carcerem deductus ut ibi esset tantisper dum culleus
Line: 46     
compararetur in quem coniectus in profluentem defereretur interea Page of edition: 134  quidam eius familiares in carcerem
Line: 47     
tabulas affervnt et testes adducunt heredes quos ipsis libet scribunt tabule obsignantur
Line: 48     
de illo post supplicium sumitur inter eos qui heredes in tabulis scripti sunt et inter agnatos
Line: 49     
de hereditate controuersia est Hic certa lex que testamenti faciendi potestatem adimat
Line: 50     
his qui in eo loco sunt nulla profertur Ex ceteris legibus et quę hunc ipsvm supplicio eiusmodi
Line: 51     
afficiunt et quę ad testamenti faciendi potestatem pertinent per ratiotinatione ue\niendum
Line: 52     
est ad eiusmodi rationem ut queratur habueritne testamenti faciendi potes\tatem
Line: 53     
Tale est et illud famis tempore auditum est de quodam qui humanis carnibus uescebatur
Line: 54     
et eo ducto in iudicium non est inuentum qua penitentia uel pęna dignus sit Hec exempla
Line: 55     
de iudiciali tantum causa data sunt Jn ceteris generibus faciliora sunt . quia pręter coniecturam
Line: 56     
raro inuenies aliam constitucionem in eis Ergo causę de legibus orte status legales dicuntur
Line: 56a     
VNde dicatvr/ Satvs et consti/tvtio
Line: 57     
Cetere uero quę aliunde oriuntur constitutiones uel status rationales dicuntur quia in eis
Line: 58     
ratio facti exquiritur Vt de oreste cur occiderit matrem suam
Line: 58a     
QUESTIO DICATVR \ QVOD MODIS
Line: 59     
Discendum est et illud quia et proprię dicitur questio ut est feceritne
Line: 60     
et communiter cause omnesque partes .i. intentio depulsio ratio et infirmatio uel
Line: 61     
iudicatio questiones dicuntur Et he sunt que ciuiles dicuntur quia inter ciues agitantur sunt enim
Line: 62     
ciues purchlîute ciuiles .i. purchlîche_strite Ciues dici possunt etiam qui in
Line: 63     
agris habitant Page of edition: 136  .i. in demo_geûue alie sunt philosophice ut ergo discernantur
Line: 64     
philosophice questiones sunt controuersię in dicendo posite sine certarum personarum
Line: 65     
interposicione Vt celutn rotundum est celum non est rotundum ad oratorem non
Line: 66     
pertinent Ciuiles autem questiones sunt controuersię in dicendo posite cum certarum perso\narum
Line: 67     
interpositione .i. dâz sin̄t dîe strîtę dîe einlîche quissê men\niscin
Line: 68     
ânagânt. Vt est feceritne .s. susanna concubitum cum iuuene uel
Line: 69     
iurene fecerit .s. orestes occidendo matrem suam ITEM PLVS DE geNeRibvs Qvestionvm
Line: 70     
Ergo philosophicas questiones . thesin dicunt .i. propositvm . quasi a longe
Next part



This text is part of the TITUS edition of Notker, De arte rhetorica, ms. G.

Copyright TITUS Project, Frankfurt a/M, 15.10.2021. No parts of this document may be republished in any form without prior permission by the copyright holder.