TITUS
Tatian, Gospel Harmony
Part No. 262
Previous part

Text: Tit. 
Chapter: _ 
List of Chapter Titles


Sentence: 1    I.   In principio verbum. deus apud deum per quem facta sunt omnia.
Sentence: 2    
II.   De sacerdotio Zacchariae.
Sentence: 3    
III.   Ubi angelus Gabrihel ad Mariam loquitur.
Sentence: 4    
IIII.   Nativitatem Iohannis Baptistę.
Sentence: 5    
V.   De generatione vel nativitate Christi.
Sentence: 6    
VI.   Ubi angelus apparuit pastoribus.
Sentence: 7    
VII.   Ubi Ihesus ductus est a parentibus ut circumcideretur.
Sentence: 8    
VIII.   De magis qui venerunt ab oriente.
Sentence: 9    
VIIII.   Ubi fugatus Ihesus et parentes eius in Aegyptum transierunt.
Sentence: 10    
X.   Ubi Herodes interfecit pueros.
Sentence: 11    
XI.   Ubi Ihesus revocatur ab Aegypto.
Sentence: 12    
XII.   Ubi Ihesus remansit in templo Herosolymis.
Sentence: 13    
XIII.   Ubi Iohannes Baptista apparuit in Israhel.
Sentence: 14    
XIIII.   Ubi Ihesus baptizaretur ab Iohanne.
Sentence: 15    
XV.   Ubi Ihesus ductus est ab spiritu in desertum.
Sentence: 16    
XVI.   Ubi duo discipuli Iohannis secuti sunt Ihesum.
Sentence: 17    
XVII.   De Philippo et Nathanahel.
Sentence: 18    
XVIII.   Ubi Ihesus in synagoga legit librum Esaię.
Sentence: 19    
XVIIII.   Ubi Ihesus vocavit Petrum et Andraeam Iacobum et Iohannem.
Sentence: 20    
XX.   Ubi Ihesus vocavit Matheum publicanum.
Sentence: 21    
XXI.   Ubi Ihesus audiens quod Iohannes (19b) traditus esset secessit in fines Zabulon et Nepthalim.
Sentence: 22    
XXII.   Ubi Ihesus circumibat omnes regiones et sedens in monte elegit XII discipulos et docuit eos de beatitudinem regni cęlorum et quę secuntur.
Sentence: 23    
XXIII.   Increpatio divitum.
Sentence: 24    
XXIIII.   Ubi dicit: vos estis sal terrae.
Sentence: 25    
XXV.   Ubi ait: vos estis lux huius mundi et iterum conparationes de præceptis legis.
Sentence: 26    
XXVI.   Iracundiae.
Sentence: 27    
XXVII.   De relinquendo munus ante altare.
Sentence: 28    
XXVIII.   De adulterio concupiscentiae.
Sentence: 29    
XXVIIII.   De repudio.
Sentence: 30    
XXX.   De iuramento.
Sentence: 31    
XXXI.   De oculum pro oculo.
Sentence: 32    
XXXII.   De diligendo proximum.
Sentence: 33    
XXXIII.   De occulta elemosyna.
Sentence: 34    
XXXIIII.   De secraeta oratione.
Sentence: 35    
XXXV.   De occulto ieiunio.
Sentence: 36    
XXXVI.   De non thesaurizando super terram.
Sentence: 37    
XXXVII.   Quia nemo potest duobus dominis servire.
Sentence: 38    
XXXVIII.   Non debere sollicitum esse de esca vel de indumento.
Sentence: 39    
XXXVIIII.   Non debere quemquam iudicare vel condemnare.
Sentence: 40    
XL.   Parabola de amico vel de tribus panibus: petendum querendum pulsandum.
Sentence: 41    
XLI.   De cavendo a falsis prophetis (20a).
Sentence: 42    
XLII.   Non hi intrabunt in regno caelorum qui tantum dicunt: domine domine!
Sentence: 43    
XLIII.   Conparatio in his omnibus de sapiente et insipiente aedificatoribus.
Sentence: 44    
XLIIII.   Ubi Ihesus mittit ·XII· discipulos suos docere et curare omnes infirmitates.
Sentence: 45    
XLV.   Ubi Ihesus in Chanan Galileae de aqua vinum fecit.
Sentence: 46    
XLVI.   Ubi Ihesus mundat leprosum.
Sentence: 47    
XLVII.   Ubi Ihesus puerum centurionis paralyticum curavit.
Sentence: 48    
XLVIII.   Ubi socrum Petri a febribus sanavit Ihesus.
Sentence: 49    
XLVIIII.   Ubi Ihesus in civitatem Naim mortuum resuscitat.
Sentence: 50    
L.   Ubi omnes infirmitates curat, ut adinplerentur scripturae prophetarum.
Sentence: 51    
LI.   Ubi volenti eum sequi dixit: vulpes foveas habent.
Sentence: 52    
LII.   Ubi navigans increpavit tempestati et cessavit.
Sentence: 53    
LIII.   Ubi curavit trans fretum demoniacum qui in monumentis manebat.
Sentence: 54    
LIIII.   Ubi curavit paralyticum quem deposuerunt per tectum.
Sentence: 55    
LV.   Ubi filium subreguli absentem curavit.
Sentence: 56    
LVI.   Ubi Levi publicanus convivium ei fecit et dixerunt scribę et Pharisęi discipulis: quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?
Sentence: 57    
LVII.   Ubi scribae signum petunt ab eo et eis multa dicit (20b).
Sentence: 58    
LVIII.   Ubi quędam mulier deturbata clamavit ad Ihesum: beatus venter qui te portavit.
Sentence: 59    
LVIIII.   Ubi nuntiatur Ihesu, quia mater tua et fratres tui volunt te videre.
Sentence: 60    
LX.   Ubi Ihesus mulierem quę fluxum sanguinis patiebatur curavit et filiam Iahiri principis synagogę mortuam suscitat.
Sentence: 61    
LXI.   Ubi duos caecos curavit et demonium surdum et mutum eiecit.
Sentence: 62    
LXII.   Ubi Pharisęi dicunt de Ihesu: in Behelzebub hic eicit daemonia.
Sentence: 63    
LXIII.   Ubi Martha suscepit Ihesu in domo sua.
Sentence: 64    
LXIIII.   Ubi Iohannes de carcere misit ad Ihesum interrogare eum.
Sentence: 65    
LXV.   Ubi exprobrat civitatibus in quibus facte sunt plurime virtutes.
Sentence: 66    
LXVI.   Ubi apostoli revertuntur ad Ihesum de praedicatione.
Sentence: 67    
LXVII.   Ubi Ihesus elegit alios ·LXXII· discipulos et adiungens parabolam turrem ædificantis et regis ad praelium parantis.
Sentence: 68    
LXVIII.   Ubi acusabant discipulos eius.
Sentence: 69    
LXVIIII.   Ubi die sabbato in synagoga curavit manum aridam.
Sentence: 70    
LXX.   Ubi Ihesus in montem orat et iuxta mare turbis et discipulis suis plurima in parabolis locutus est.
Sentence: 71    
LXXI.   Ecce exiit qui seminat seminare.
Sentence: 72    
LXXII.   De eo qui seminavit bonum semen in agro suo et de zizania.
Sentence: 73    
LXXIII.   De grano sinapis (21a).
Sentence: 74    
LXXIIII.   De fermento quod abscondit mulier et alia multa discipulis.
Sentence: 75    
LXXV.   Ubi discipulis disseret parabulam seminantis.
Sentence: 76    
LXXVI.   Qui seminat semen et vadit dormitum vel surgit et discipulis parabulam zizaniorum agri disseret.
Sentence: 77    
LXXVII.   De thesauro abscondito in agro et negotiationem margaritarum, sagena missa in mare et de patre familias qui profert de thesauro suo nova et vetera.
Sentence: 78    
LXXVIII.   Ubi contra Ihesum cives eius indignati sunt dicentes: unde huic tanta sapientia?
Sentence: 79    
LXXVIIII.   Ubi de Herodi convivio et de Iohannis interfectione exponitur.
Sentence: 80    
LXXX.   Ubi Ihesus in deserto de quinque panibus ·V· milia hominum saturavit.
Sentence: 81    
LXXXI.   Ubi Ihesus supra mare pedibus ambulavit et Petrum mergentem liberavit.
Sentence: 82    
LXXXII.   Ubi transfretantes venerunt in terram Gennesar et turbę secute sunt trans mare; de manna in deserto. De murmuratione Iudęorum eo quod dicit Ihesus: ego sum panis vivus.
Sentence: 83    
LXXXIII.   Ubi quidam Pharisęus rogavit Ihesum ad prandium et cogitabat, quare non fuerit baptizatus.
Sentence: 84    
LXXXIIII.   De apostolis, quare non lotis manibus manducarent.
Sentence: 85    
LXXXV.   De muliere Syrophonissa quae pro filia sua petebat (21b).
Sentence: 86    
LXXXVI.   Ubi Ihesus surdum et mutum sanat.
Sentence: 87    
LXXXVII.   Ubi Ihesus super puteum Iacob mulieri Samaritanę locutus est.
Sentence: 88    
LXXXVIII.   Ubi Hierosolymis infirmum curavit qui XXXVIII annis iacuit in infirmitate et multa cum Iudęis eius occasione disputavit.
Sentence: 89    
LXXXVIIII.   Ubi Ihesus de ·VII· panes et paucos pisces ·IIII· hominum saturavit et praecepit apostolis cavere a fermento Pharisaeorum.
Sentence: 90    
XC.   Ubi Ihesus interrogat apostolos: quem me dicunt homines esse? et quę secuntur, et dicit Petro: scandalum mihi es.
Sentence: 91    
XCI.   Ubi Ihesus dicit quibusdam adstantibus non gustare mortem, et in monte transfiguratur.
Sentence: 92    
XCII.   Ubi Pharisaei dicunt ad Ihesum: discede hinc, quia Herodes vult te occidere, et curavit lunaticum.
Sentence: 93    
XCIII.   Ubi Ihesus de passione sua discipulis patefecit et Capharnaum pro se et Petro didragma exactoribus reddit.
Sentence: 94    
XCIIII.   Ubi Ihesus interrogatus a discipulis suis: quis maior erit in regno cælorum? instruit eos his exemplis, ut humilient se sicut parvulus.
Sentence: 95    
XCV.   Non debere prohibere eos qui faciunt signa in nomine Ihesu.
Sentence: 96    
XCVI.   Non debere contemnere unum de pusillis, adiungens similitudinem (22a) * de ove perdita et de dragma.
Sentence: 97    
XCVII.   De filio qui substantiam patris devoravit.
Sentence: 98    
XCVIII.   De remittendo fratribus ex corde.
Sentence: 99    
XCVIIII.   Similitudo de rege qui posuit rationem cum servis suis.
Sentence: 100    
C.   Ubi Ihesus interrogatur a Pharisęis, si liceat uxorem dimittere quacumquę ex causa.
Sentence: 101    
CI.   Ubi Ihesus imposuit manum infantibus et Pharisęi murmurant de Ihesu, quod sic recipit peccatores.
Sentence: 102    
CII.   Ubi Ihesus instruit eos qui annuntiaverunt ei de Galilęis quos interfecit Pilatus, adiungens similitudinem arboris fici in vinea.
Sentence: 103    
CIII.   Ubi Ihesus sanat in sinagoga mulierem aridam et curbatam.
Sentence: 104    
CIIII.   Ubi Ihesus ascendit Hierusolymam in die festo scenopegiae.
Sentence: 105    
CV.   De divite cuius uberes fructus ager attulit.
Sentence: 106    
CVI.   De eo qui multas possessiones habens tristis abiit audiens verbum: vade, vende omnia quæ habes.
Sentence: 107    
CVII.   De divite et Lazaro.
Sentence: 108    
CVIII.   De vilico infidele.
Sentence: 109    
CVIIII.   De patre familias qui exiit primo mane conducere mercenarios in vineam suam.
Sentence: 110    
CX.   Ubi in domo Pharisęi sanat Ihesus hydropicum et instruit eos qui (22b) primos accubitos in conviviis eligebant.
Sentence: 111    
CXI.   Ubi Ihesus ·X· leprosos mundavit.
Sentence: 112    
CXII.   Ubi Ihesus de passione sua discipulis suis iterum indicavit et mater filiorum Zebedaei rogat pro filiis suis.
Sentence: 113    
CXIII.   Ubi Ihesus responsum dat dicenti sibi: domine, pauci sunt qui salvi fiant.
Sentence: 114    
CXIIII.   De Zaccheo publicano.
Sentence: 115    
CXV.   Ubi Ihesus iterum duos caecos curavit.
Sentence: 116    
CXVI.   Ubi Ihesus asinum sedens Hierosolymam ingreditur.
Sentence: 117    
CXVII.   Ubi Ihesus eicit de templo ementes et vendentes et dat responsum Pharisęis.
Sentence: 118    
CXVIII.   Ubi Ihesus prætulit ceteris viduam propter duo aera minuta adiungens parabulam de Phariseo et publicano contra eos qui se extollunt.
Sentence: 119    
CXVIIII.   De Nicodemo qui venit ad Ihesum noctę.
Sentence: 120    
CXX.   De muliere a Iudęis in adulterio deprehensa.
Sentence: 121    
CXXI.   Ubi Ihesus maledixit ficulneam et aruit.
Sentence: 122    
CXXII.   Ubi Ihesus dicit parabolam ad discipulos propter orandi instantiam de iudice duro et vidua.
Sentence: 123    
CXXIII.   Ubi Ihesus interrogatur a principibus sacerdotum: in qua potestate haec facis? adiungens parabolam de duobus filiis in vineam missis.
Sentence: 124    
CXXIIII.   Parabolam de patre familias qui vineam suam locavit agricolis.
Sentence: 125    
CXXV.   Simile est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo.
Sentence: 126    
CXXVI.   Ubi Pharisęi mittunt ad Ihesum dolo (23a) interrogantes, si licet tributum reddere caesari?
Sentence: 127    
CXXVII.   De Sadducęis qui dicunt, non esse resurrectionem, et interrogant de VII. fratribus qui unam uxorem habuerunt.
Sentence: 128    
CXXVIII.   Ubi scriba interrogat Ihesum: quod mandatum maximum est in lege?
Sentence: 129    
CXXVIIII.   Ubi docente Ihesu in templo miserunt Pharisæi eum conprehendere.
Sentence: 130    
CXXX.   Ubi Ihesus interrogat Phariseos: cuius filius est Christus?
Sentence: 131    
CXXXI.   Ubi Ihesus docet: ego sum lux mundi.
Sentence: 132    
CXXXII.   Ubi Ihesus faciens lutum de sputo ponens super oculos cęci nati curauit eum.
Sentence: 133    
CXXXIII.   Ubi Ihesus agnitus est eidem caeco et contendit multa cum Iudęis.
Sentence: 134    
CXXXIIII.   Ubi interrogatur Ihesus a Iudęis: si tu es Christus, dic nobis manifeste.
Sentence: 135    
CXXXV.   Ubi Ihesus resuscitat Lazarum a mortuis et principes consilium faciunt, ut interficerent Ihesum.
Sentence: 136    
CXXXVI.   Ubi non receptus in civitate Samaritana Iohannes et Iacobus dicunt ad Ihesum: si vis dicimus, ut ignis discendat de caelo.
Sentence: 137    
CXXXVII.   Ubi Ihesus venit in Bethaniam et multi Iudęorum euntes propter Lazarum crediderunt in eum.
Sentence: 138    
CXXXVIII.   Ubi Maria fudit alabastrum ungenti in capite Ihesu et increpat Pharisaeo (23b).
Sentence: 139    
CXXXVIIII.   Ubi Hierosolymis Gręci videre volunt Ihesum.
Sentence: 140    
CXL.   Ubi Pharisęi interrogant Ihesum: quando venit regnum dei?
Sentence: 141    
CXLI.   Ubi Ihesus loquitur ad turbas et discipulos de scribis et Pharisaeis.
Sentence: 142    
CXLII.   Ubi Ihesus lamentat super Hierusalem.
Sentence: 143    
CXLIII.   Ubi multi ex principibus crediderunt in eum et non confitebantur, ne de synagoga eicerentur.
Sentence: 144    
CXLIIII.   Ubi ostendunt discipuli Ihesu structuram templi.
Sentence: 145    
CXLV.   Ubi sedente Ihesu in monte Oliveti interrogant eum discipuli: quod signum erit adventus tui vel eorum quę dixisti? et praedicat eis de eversione Hierusalem et signis et prodigiis.
Sentence: 146    
CXLVI.   De parabola ficulneae.
Sentence: 147    
CXLVII.   Ubi Ihesus diem iudicii adversus tempora Noe et Loth adsimulavit et de fidele et prudente dispensatore.
Sentence: 148    
CXLVIII.   De decem virginibus.
Sentence: 149    
CXLVIIII.   De eo qui peregre proficiscens talenta servis suis distribuit.
Sentence: 150    
CL.   Ut lumbi semper praecincti sint et lucernae ardentes.
Sentence: 151    
CLI.   De eo qui peregre accipere sibi regnum proficiscens ·X· mnas servis suis dedit.
Sentence: 152    
CLII.   Cum venerit filius hominis in sede magestatis suae.
Sentence: 153    
CLIII.   Ubi iterum consilium faciunt (24a) principes et vadit Iudas ad eos.
Sentence: 154    
CLIIII.   Ubi Ihesus lavit pedes discipulorum.
Sentence: 155    
CLV.   Ubi Ihesus mittet discipulos praeparare sibi pascha et dicit eis, quod unus ex vobis tradit me.
Sentence: 156    
CLVI.   Ubi Ihesus tradet de sacramento corporis et sanguinis sui et Ubi Ihesus dicit ad Petrum: expetivit satanas, ut vos ventilet, et omnes hodię in me scandalizamini.
Sentence: 157    
CLVII.   Ubi Ihesus hortatur discipulos suos, ut non pavefiat cor vestrum.
Sentence: 158    
CLVIII.   Ubi Ihesus dicit discipulis suis: qui quod habet, baiulet.
Sentence: 159    
CLVIIII.   Ubi Ihesus dicit: ego sum vitis et vos palmites.
Sentence: 160    
CLX.   Ubi Ihesus venit in Gesamani et orat, ut transferat calicem istum.
Sentence: 161    
CLXI.   Ubi Iudas venit cum turbis conpraehendere Ihesum.
Sentence: 162    
CLXII.   Ubi adulescens quidam indutus sindone sequebatur Ihesum.
Sentence: 163    
CLXIII.   Ubi interrogat princeps sacerdotum Ihesum de discipulis et de doctrina eius.
Sentence: 164    
CLXIIII.   Ubi falsi testes adversus Ihesum quęrebantur.
Sentence: 165    
CLXV.   Ubi principes sacerdotum adiurat Ihesum: si tu es Christus, dic nobis.
Sentence: 166    
CLXVI.   Ubi traditur Pilato Ihesus et penitetur Iudas.
Sentence: 167    
CLXVII.   Ubi Pilatus audit inter Iudaeos (24b) et dominum et mittit eum ad Herodem.
Sentence: 168    
CLXVIII.   Ubi uxor Pilati misit ad eum dicens: nihil tibi sit et iusto illi.
Sentence: 169    
CLXVIIII.   Ubi Pilatus dimisit Barabban et tradidit Christum ad crucifigendum.
Sentence: 170    
CLXX.   Ubi duo latrones cum Christo crucifigi ducuntur et ubi Ihesus de cruce de matrę sua dixit ad discipulum quem diligebat: ecce mater tua.
Sentence: 171    
CLXXI.   Ubi Ioseph petit corpus Ihesu a Pilato et sepelivit una cum Nicodemo.
Sentence: 172    
CLXXII.   Ubi Iudęi signant monumentum.
Sentence: 173    
CLXXIII.   Ubi prima dię sabbati suscitatur Ihesus a mortuis.
Sentence: 174    
CLXXIIII.   Ubi custodes monumenti annuntiaverunt sacerdotibus de resurrectione Christi.
Sentence: 175    
CLXXV.   Ubi Ihesus apparuit mulieribus post resurrectionem.
Sentence: 176    
CLXXVI.   Ubi Ihesus duobus euntibus in castellum apparuit.
Sentence: 177    
CLXXVII.   Ubi Ihesus apparuit discipulis suis.
Sentence: 178    
CLXXVIII.   Ubi Ihesus iterum apparuit Thomę.
Sentence: 179    
CLXXVIIII.   Ubi iterum apparuit Ihesus discipulis super mare Tiberiadis.
Sentence: 180    
CLXXX.   Ubi Ihesus ter dicit Petro: diligis me?
Sentence: 181    
CLXXXI.   Ubi discipuli euntes in Galilęam viderunt et adoraverunt dominum et adsumptus est in caelis coram eis.


This text is part of the TITUS edition of Tatian, Gospel Harmony.

Copyright TITUS Project, Frankfurt a/M, 15.10.2021. No parts of this document may be republished in any form without prior permission by the copyright holder.