TITUS
Minor Old High German Monuments
Part No. 11
Previous part

Text: Exh.Pleb.Chr.L 
Page: S49 
Manuscript: Cass._theol._24 
IX. Exhortatio ad plebem Christianam

Textus Latinus

Cod. Cass. theol. 4°24, p. 13v


Ms. page: 13v 
Line: 1        Audite, filii,1 regulam fidei, quam in corde memoriter habere debetis,
Line: 2     
qui2 christianum nomen accepistis, quod est uestrę indicium3 christianitatis,
Line: 3     
a domino inspiratum,4 ab apostolis institutum.5 Cuius utique
Line: 4     
fidei pauca uerba sunt, sed magna in ea concluduntur mysteria:


Cod. Cass. theol. 4°24, p. 14r


Line: 5     
sanctus6 etenim spiritus magistris7 ecclesiae sanctis8 apostolis Ms. page: 14r  ista9
Line: 6     
dictauit uerba tali breuitate, ut,10 quod omnibus credendum est
Line: 7     
christianis semperque profitendum, omnes11 possent intellegere et
Page: S50   Line: 8     
memoriter retinere. Quomodo1 enim se christianum dicit, qui2
Line: 9     
pauca uerba fidei, qua3 saluandus est, etiam et orationis dominicae,
Line: 10     
quae ipse dominus ad orationem constituit, neque4 discere neque uult
Line: 11     
in memoria retinere? Uel5 quomodo pro alio fidei sponsor existat,6
Line: 12     
qui hanc fidem nescit? Ideoque nosse debetis, filioli mei, quia, donec7
Line: 13     
unusquisque uestrum eandem fidem filiolum suum ad intellegendum
Line: 14     
docuerit, quem de baptismo exceperit,8 reus9 est fidei sponsionis.
Line: 15     
Et qui hanc filiolum suum docere10 neglexerit, in die iudicii rationem
Line: 16     
redditurus erit.

Line: 17        
Nunc11 igitur omnis, qui christianus esse uoluerit, hanc fidem et
Page: S51   Line: 18     
orationem dominicam omni festinatione1 studeat didicere2 et eos,
Line: 19     
quos3 de fonte exceperit, edocere, ne ante tribunal Christi cogatur
Line: 20     
rationem exsoluere, quia4 dei iussio est et salus nostra5 et dominationis6
Line: 21     
nostrae mandatum,7 nec8 aliter possumus ueniam consequi
Line: 22     
delictorum.




Next part



This text is part of the TITUS edition of Minor Old High German Monuments.

Copyright TITUS Project, Frankfurt a/M, 15.10.2021. No parts of this document may be republished in any form without prior permission by the copyright holder.