et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et crescat dum nescit ille.
Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.
ager autem est mundus, bonum vero semen hi sunt filii regni, zizania autem filii sunt nequam.
Inimicus autem qui seminavit ea est diabolus: messis vero consummatio sæculi est, messores autem angeli sunt.
Sicut ergo colliguntur zizania et igne conburentur, sic erit in consummatione sęculi.
et mittunt eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium.
Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno (113) patris sui. Qui habet aures, audiat.