Et ecce duo ceci, (188)
ex quibus erat Parthimeus filius Thimei,
sedentes secus viam audierunt quia Ihesus Nazarenus transiret, et clamaverunt dicentes: domine, miserere nostri, fili David!
Turba autem increpabat eos, ut tacerent. At illi magis clamabant dicentes: domine, miserere nostri, fili David!
Dicunt illi: domine, ut aperiantur oculi nostri.
Misertus autem eorum Ihesus tetigit oculos eorum, et confestim viderunt et secuti sunt eum
magnificantes dominum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem deo.