Et agricolae adprehensis servis eius alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: forsitan verebuntur filium meum.
Agricolę autem videntes filium dixerunt intra se: hic est heres: venite, occidamus eum, et habebimus hereditatem eius.
Et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt.
Aiunt illi: malos male perdet et vineam locavit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum dei et dabitur genti facienti fructus eius.
Omnis qui ceciderit super lapidem istum confringetur, super quem autem ceciderit, conteret eum.
Et quærentes cum tenere timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.