et vocavit plures et
misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
Reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt.
Ite ergo ad exitus viarum,
in plateas et vicos et civitates,
et quoscumque inveneritis,
pauperes ac debiles et cæcos et claudos,
vocate ad nuptias.
Dico autem vobis, quia nemo virorum illorum qui vocati sunt gustavit cænam meam.
Et egressi sunt servi eius in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos, et impletae sunt nuptiae discumbentium.
Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
Et ait illi: amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem?
Tunc dixit rex ministris: ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
Multi autem sunt vocati, pauci vero electi.