Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes: magister, scimus quia verax es et viam dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo, non enim respicis personam hominum.
Dic ergo nobis quid tibi videatur: licet censum dare Cæsari an non?
Ostendite mihi nomisma census. At illi obtulerunt denarium.
Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: reddite ergo quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt dei deo.
Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.