Maria autem erat quæ unxit dominum unguento (229) et extersit pedes eius capillis suis; cuius frater Lazarus infirmabatur.
Audiens autem Ihesus dixit eis: infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria dei, ut glorificetur filius dei per eam.
Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus.
Dicunt ei discipuli: rabbi, nunc quærebant te lapidare Iudæi, et iterum vadis illuc?
si autem ambulaverit nocte, (230) offendet, quia lux non est in eo.
Dixerunt ergo discipuli eius: domine, si dormit, salvus erit.
Tunc ergo dixit eis Ihesus manifeste: Lazarus mortuus est.
Et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi. Sed eamus ad eum!
Erat autem Bethania iuxta Hierosolima quasi stadiis XV.
sed et nunc scio, quia quæcumque poposceris a deo, dabit tibi.
et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc?
Illa ut audivit, surgit cito et venit ad eum.
et dixit: ubi posuistis eum? Dicunt ei: domine, veni et vide!
Et lacrimatus est Ihesus.
Quidam autem dixerunt ex ipsis: non poterat hic qui aperuit oculos ceci facere ut et hic non moreretur?
Dicit ei Ihesus: nonne dixi tibi, quoniam si credideris, videbis gloriam dei?
Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat dixi, ut credant quia tu me misisti.
Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dicit eis Ihesus: solvite eum et sinite abire.
Quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quæ fecit Ihesus.
Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem.
nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
Et non tantum pro gente, sed ut filios dei qui erant dispersi congregaret in unum.