Et ambulabat Ihesus in templo in porticu Salomonis.
sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum: non rapiet eas quisquam de manu mea.
Ego et pater unum sumus.
Respondit eis Ihesus: multa opera bona ostendi vobis ex patre meo: propter quod opus eorum me lapidatis?
Si illos dixit deos ad quos sermo dei factus est, et non potest solvi scriptura:
quem pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis: quia blasphemas, quia dixi: filius dei sum?
Si autem facio, etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia in me est pater et ego in patre.
Et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum, et mansit illic.
omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant. Et multi crediderunt in eum.