habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et fracto effudit super caput Ihesu
(237) recumbentis,
et unxit pedes eius et extersit capillis suis, et domus impleta est ex odore ungenti.
quare hoc ungentum non venit trecentis denariis et datum est egenis?
Nam semper pauperes habetis vobiscum, et cum volueritis, potestis illis benefacere, me autem non semper habebitis.
Amen dico vobis, ubicumque predicatum fuerit evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius.
Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis eum plus diliget?
Oleo caput meum non unxisti, haec autem ungento unxit pedes meos.
Dixit autem ad illam: remittuntur tibi peccata.
Dixit autem ad mulierem: fides tua te salvam fecit, vade in pace.