Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis.
secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum domini,
et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi.
Et Zacharias turbatus est videns, et timor inruit super eum.
Erit enim magnus coram domino et vinum et siceram non bibit et spiritu sancto replebitur adhuc (27) ex utero matris suae,
et multos filiorum Israhel convertit ad dominum deum ipsorum.
Et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo.
Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis et permansit mutus.
Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus ·V· dicens:
quia sic mihi fecit dominus in diebus, quibus respexit (28) auferre obprobrium meum inter homines.