TITUS
Tatian, Gospel Harmony
Part No. 259
Previous part

Text: Praef. 
The PRÆFATIO VICTORIS CAPUANI.

Chapter: 1 
Sentence: 1 
PRÆFATIO VICTORIS CAPUANI.


Sentence: 2       Cum fortuito in manus meas incideret unum ex quattuor evangelium
Sentence: 3    
conpositum et absente titulo non invenirem nomen auctoris, diligenter
Sentence: 4    
inquirens quis gesta vel dicta domini et salvatoris nostri evangelica lectione
Sentence: 5    
discreta in ordinem quo se consequi videbantur non minimo studii labore
Sentence: 6    
redegerit, repperi Ammonium quemdam Alexandrinum, qui canonum quoque
Sentence: 7    
evangelii fertur inventor, Matthei evangelio reliquorum trium excerpta
Sentence: 8    
iunxisse ac sic in unam seriem evangelium nexuisse. Sicut Eusebius episcopus
Sentence: 9    
Carpiano cuidam scribens in praefatione editionis suae qua canones
Sentence: 10    
memorati evangelii edidit, supradicti viri imitatus studium refert in hunc
Sentence: 11    
modum: Ammonius quidam Alexandrinus multum ut arbitror laboris et
Sentence: 12    
studii impendens unum ex quattuor nobis abreliquit evangelium.
Sentence: 13    
Ex historia quoque eius conperi quod Tatianus vir eruditissimus et
Sentence: 14    
orator illius temporis clarus unum ex quattuor conpaginaverit evangelium,
Sentence: 15    
cui titulum Diapente conposuit. Hic beati Iustini philosophi et martyris
Sentence: 16    
dum adviveret discipulus fuit. Quo migrante ad dominum cum palma
Sentence: 17    
martyrii magistri sanctam deserens disciplinam et doctrinę supercilio
Sentence: 18    
elatus in lapsum Encratitarum hęresim Marcionis potius amplexus errorem
Sentence: 19    
quam Iustini Christi philosophi veritatem suae vitę perniciosus excoluit
Sentence: 20    
asserens inter alia nuptias et stupra pari crimini subiacere. Sed et dictis
Sentence: 21    
apostolicis manus profanę emendationis vel ut dicam verius corruptionis
Sentence: 22    
dicitur intulisse. Sed quia et hominum perfidorum Christi dei nostri operante
Sentence: 23    
potentia confessione vel opere saepe triumphat gloria veritatis (nam
Sentence: 24    
et dęmones Christum fatebantur et filii Scéuae in actibus apostolorum in
Sentence: 25    
nomine Ihesu quem praedicaret Paulus daemonia fugabant) Tatianus quoque
Sentence: 26    
licet profanis inplicatus erroribus non inutile tamen exhibens studiosis
Sentence: 27    
exemplum hoc evangelium ut mihi videtur sollerti conpaginatione disposuit
Sentence: 28    
et forsitan adhuc (2) beati Iustini adhaerens lateri illius eruditionis merito
Sentence: 29    
hoc opus explicuit.

Sentence: 30    
Arbitror enim propterea non Ammonii sed huius esse editionem memorati
Sentence: 31    
voluminis, quod Ammonius Mathei fertur relationi evangelistarum
Sentence: 32    
reliquorum relatione discretos adnexuisse sermones: hic vero sancti Lucae
Sentence: 33    
principia sunt adsumpta, licet ex maxima parte evangelio sancti Mathei
Sentence: 34    
reliquorum trium dicta coniunxerit, ut iure ambigi possit, Ammonii an
Sentence: 35    
Tatiani inventio eiusdem operis debeat estimari. Verumtamen vel si iam
Sentence: 36    
haeresiarches huius editionis auctor extitit Tatianus, verba domini mei
Sentence: 37    
cognoscens libenter amplector, interpraetationem si fuisset eius propria
Sentence: 38    
procul abicerem. Nam et contra gentes magnificos libros edidisse narratur.
Sentence: 39    
Hoc igitur evangelium cum absque numeris repperissem quos Ammonius
Sentence: 40    
mirabili studio repperit, Eusebius vero Caesareæ episcopus Palestinę
Sentence: 41    
ab eo accipiens exemplum diligenter excoluit, quibus communiter ab evangelistis
Sentence: 42    
dicta vel propria sunt notulis declarata, domino iuvante studium

Next part



This text is part of the TITUS edition of Tatian, Gospel Harmony.

Copyright TITUS Project, Frankfurt a/M, 15.10.2021. No parts of this document may be republished in any form without prior permission by the copyright holder.