TITUS
Tatian, Gospel Harmony
Part No. 260
Previous part

Chapter: 2 
Sentence: 1    laboris inpendi, ut memoratos numeros per loca congrua diligenter adfigerem.
Sentence: 2    
Quodsi dubitatio alicuius verbi fortasse provenerit ex appositis
Sentence: 3    
numeris ad plenariam recurrens quilibet evangelii lectionem, an et ibidem
Sentence: 4    
ita se sermo habeat de quo ambiguitas provenerat incunctanter inveniat
Sentence: 5    
et absque scrupulo studiosi mens secura hoc possit uti volumine. Quod
Sentence: 6    
etsi a compositi huius auctore voluminis cum numeris editum fuit, sed
Sentence: 7    
transscribentium desidia omissi putantur; nos tamen in eo sumus labore
Sentence: 8    
versati quo opera solet novella praesumi.

Sentence: 9       
Sciendum sane quod hic numerus canonicus usque ad denarium perveniat
Sentence: 10    
quantitatem, neque scribentis voluntate horum numerorum summa
Sentence: 11    
defixa est, sed ratione et regula naturali ab Ammonio est inventa sagaciter.
Sentence: 12    
Neque enim aut infra denarium aut ultra poterit ullo modo alius
Sentence: 13    
numerus repperiri, qui quattuor evangelistarum dicta communia aut propria
Sentence: 14    
valeat explicare, quod praesenti facile potest exemplo probari; nam
Sentence: 15    
aut I. omnes quattuor sibi concordare necesse est aut Matheus Marcus
Sentence: 16    
Lucasque sibi conveniunt aut III. Matheus Iohanni consentit IIII. aut
Sentence: 17    
Matheus Lucae concordat aut Mattheus cum Marco eadem loquitur aut
Sentence: 18    
Marcus cum Luca et Iohanne paria loquitur aut Marcus cum Iohanne
Sentence: 19    
similibus loquitur aut Marcus cum Luca eadem narrat aut Lucas cum
Sentence: 20    
Iohanne non discrepantia referunt aut singuli propria inveniuntur exponere.

Sentence: 22    
In quattuor igitur evangelistis evidenti numerorum ratione monstratum
Sentence: 23    
est quod non valeat communis propriaque relatio ultra progredi aut
Sentence: 24    
intra denariam contrahi quantitatem. Quos tamen canones breviter supter
Sentence: 25    
adnexui ut manifestius fiat in quo canone qui evangelistae communia vel
Sentence: 26    
propria dixerint. Ordinem vero quem in canonum ratione digessimus
Sentence: 27    
ad hoc exeruimus ut sola probatio fieret, rationabiliter denarii summam
Sentence: 28    
fuisse conscriptam. Nam quae sit eorum positio breviter ut diximus infra
Sentence: 29    
notare curavimus. Ipsos quoque numeros in unum pariter congregatos in
Sentence: 30    
modum quo eos sanctus Hieronymus digessit curavi describere iuxta
Sentence: 31    
seriem dumtaxat qua totius evangelii huius lectio explicatur, ut qui eadem
Sentence: 32    
vel alia aut ubi propria evangelistae protulerint memoratos numeros prius
Sentence: 33    
curiosus lector si velit inspiciens facile ex nota numeri reperta comprobet
Sentence: 34    
lectione, sanctam et beatissimam trinitatem praecantes, ut nos in veritate
Sentence: 35    
scripturarum suarum erudire dignetur et discretionis gratiam tribuat,
Sentence: 36    
quatenus ut optimi trapezitae omnia probemus secundum apostolum et
Sentence: 37    
quae sunt bona sectemur.



EXPLICIT PRAEFATIO.


Sentence: 38       
In canone primo
Sentence: 39          
quattuor concordant Mattheus Marcus Lucas Iohannes.
Sentence: 40       
In secundo tres
Sentence: 41          
Mattheus Marcus Lucas.
Sentence: 42       
In tertio tres
Sentence: 43          
Mattheus Lucas Iohannes.
Sentence: 44       
In quarto tres
Sentence: 45          
Mattheus Marcus Iohannes.
Sentence: 46       
In quinto duo
Sentence: 47          
Mattheus Lucas.

Next part



This text is part of the TITUS edition of Tatian, Gospel Harmony.

Copyright TITUS Project, Frankfurt a/M, 15.10.2021. No parts of this document may be republished in any form without prior permission by the copyright holder.