Ms. line: 1 | Videte ne condemnatis |
Ms. line: 2 | unum ex his pussillis; |
Ms. line: 3 | dico enim vobis, quia angeli eorum |
Ms. line: 4 | in caelis semper vident |
Ms. line: 5 | faciem patris mei |
Ms. line: 6 | qui in caelis est. ![]() |
Ms. line: 7 | filius hominis salvare |
Ms. line: 8 | quod perierat. |
Ms. line: 9 | Et ait ad illos istam |
Ms. line: 10 | parabolam dicens: |
Ms. line: 11 | quid vobis videtur? |
Ms. line: 12 | si fuerint alicui |
Ms. line: 13 | centum oves et erraverit |
Ms. line: 14 | una ex eis, nonne relinquit |
Ms. line: 15 | nonaginta novem in montibus |
Ms. line: 16 | vel in deserto ![]() |
Ms. line: 17 | quaerere eam quae erravit? |
Ms. line: 18 ![]() | Et si contigerit ut inveniat eam, |
Ms. line: 19 ![]() | inponit in umeros suos gaudens, |
Ms. line: 20 ![]() | et veniens domum |
Ms. line: 21 | convocat amicos et vicinos |
Ms. line: 22 | dicens illis: congratulamini |
Ms. line: 23 | mihi, quia inveni ovem meam |
Ms. line: 24 | quae perierat. |
Ms. line: 25 | Amen dico vobis, quia gaudebit |
Ms. line: 26 | super eam magis quam super |
Ms. line: 27 | nonaginta novem |
Ms. line: 28 | quae non erraverunt |
Ms. line: 29 ![]() | et non indigent penitentia. |
Ms. line: 30 | Sic non est voluntas |
Ms. line: 31 | ante patrem vestrum |
Ms. line: 1 | qui in caelis est, ut pereat |
Ms. line: 2 | unus de pussillis istis. |
Ms. line: 3 | Aut quae mulier habens dragmas ·X·, |
Ms. line: 4 | si perdiderit dragmam unam, |
Ms. line: 5 | nonne accendit lucernam |
Ms. line: 6 | et evertit domum et quaerit |
Ms. line: 7 | diligenter donec inveniat? |
Ms. line: 8 ![]() | Et cum invenerit, convocat |
Ms. line: 9 | amicas et vicinas dicens: |
Ms. line: 10 | congratulamini mihi, |
Ms. line: 11 | quia inveni dragmam |
Ms. line: 12 | quam perdideram. |
Ms. line: 13 | Ita dico vobis: gaudium erit |
Ms. line: 14 | in caelo coram angelis dei |
Ms. line: 15 | super uno peccatore |
Ms. line: 16 | paenitentiam agentem |
Ms. line: 17 | quam super nonaginta novem |
Ms. line: 18 | iustos qui non indigent paenitentia. |