Ms. line: 1 | Ihesus ergo ante sex dies pasche |
Ms. line: 2 | venit Bethaniam, ubi fuerat |
Ms. line: 3 | Lazarus mortuus, |
Ms. line: 4 | quem suscitavit Ihesus. |
Ms. line: 5 | Et cum esset in Bethania |
Ms. line: 6 | in domo Simonis leprosi, |
Ms. line: 7 ![]() | cognovit turba multa |
Ms. line: 8 | ex Iudæis quia illic est, |
Ms. line: 9 | et venerunt, non propter |
Ms. line: 10 | Ihesum tantum, |
Ms. line: 11 | sed ut Lazarum viderent, |
Ms. line: 12 | quem suscitavit a mortuis. |
Ms. line: 13 | Pharisei ergo dixerunt |
Ms. line: 14 | ad semetipsos: videtis |
Ms. line: 15 | quia nihil proficimus: |
Ms. line: 16 | ecce mundus totus |
Ms. line: 17 | post eum abiit. |
Ms. line: 18 | Cogitaverunt autem principes |
Ms. line: 19 | sacerdotum ut et Lazarum |
Ms. line: 20 | interficerent, ![]() |
Ms. line: 21 | propter illum abibant |
Ms. line: 22 | ex Iudæis et credebant |
Ms. line: 23 | in Ihesum. |
Ms. line: 24 | Fecerunt autem ei cænam ibi, |
Ms. line: 25 | et Martha ministrabat, |
Ms. line: 26 | Lazarus vero unus erat |
Ms. line: 27 | ex discumbentibus cum eo. |