Ms. line: 11 | Cenantibus autem eis |
Ms. line: 12 | accepit Ihesus panem |
Ms. line: 13 | et benedixit ac fregit |
Ms. line: 14 | deditque discipulis suis dicens: |
Ms. line: 15 | accipite et comedite: |
Ms. line: 16 | hoc est corpus meum, |
Ms. line: 17 ![]() | quod pro vobis datur. |
Ms. line: 18 | Et accipiens calicem |
Ms. line: 19 | gratias egit et benedixit |
Ms. line: 20 | et dedit eis dicens: |
Ms. line: 21 | bibite ex hoc omnes: |
Ms. line: 22 ![]() | hic est enim sanguis meus |
Ms. line: 23 | novi testamenti, |
Ms. line: 24 | qui pro vobis |
Ms. line: 25 | et multis effundetur |
Ms. line: 26 | in remissionem peccatorum. |
Ms. line: 27 | Dico autem vobis: |
Ms. line: 28 | non bibam a modo |
Ms. line: 29 | de hoc genimine vitis |
Ms. line: 30 | usque in diem illum |
Ms. line: 31 | cum illud bibam vobiscum |
Ms. line: 1 | novum in regno patris mei. |
Ms. line: 2 | Hoc facite in meam memorationem. |
Ms. line: 3 | Ait autem dominus: Simon, Simon, |
Ms. line: 4 | ecce Satanas expetivit vos, |
Ms. line: 5 | ut cribraret sicut triticum. |
Ms. line: 6 ![]() | Ego autem rogavi pro te, |
Ms. line: 7 | ut non deficiat fides tua, |
Ms. line: 8 | et tu aliquando conversus |
Ms. line: 9 | confirma fratres tuos. |
Ms. line: 10 | Filioli, adhuc modicum |
Ms. line: 11 | vobiscum sum: quaeritis me, |
Ms. line: 12 | et sicut dixi Iudeis: |
Ms. line: 13 | quo ego vado vos non potestis |
Ms. line: 14 | venire, et vobis dico modo. |
Ms. line: 15 | Mandatum novum do vobis, |
Ms. line: 16 | ut diligatis invicem, |
Ms. line: 17 | sicut dilexi vos, |
Ms. line: 18 | ut et vos diligatis invicem. |
Ms. line: 19 | In hoc cognoscent omnes |
Ms. line: 20 | quia mei discipuli estis, |
Ms. line: 21 | si dilectionem habueritis |
Ms. line: 22 | ad invicem. |