et ait ad illos: nihil tuleritis in via,
in via gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis,
sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel.
neque panem
neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam. Dignus enim est operarius cibo suo.
edentes et bibentes
quę apponuntur vobis
et curate infirmos qui in illa sunt
et nolite exire de domo in domum.
Et siquidem domus fuerit digna, veniat pax vestra super eam, si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur.
excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
et ad presides et ad reges ducimini propter me in testimonium illis et gentibus.
in sinagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse, qualiter aut quid respondeatis (78) aut quid dicatis;
dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini;
non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis.
et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit.
Sufficit discipulo ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patremfamilias Belzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius?
nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt.
Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.
et coram angelis eius.
Qui autem negaverit me coram hominibus
et confusus me fuerit in generatione ista adultera et peccatrice,
negabo et ego eum coram patre meo qui est in cælis
et angelis eius,
et filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria patris sui cum angelis sanctis.
Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duo et duo in tres dividentur.
Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam,
et inimici hominis domestici eius.
nec potest esse meus discipulus.
Qui invenit animam suam, perdet illam, et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
quia Christi estis, (81) amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
et demonia multa eiciebant, et ungebant oleo multos egrotos et sanabant.