sinagogæ, cui nomen Iairus,
accessit et adorabat eum dicens:
Et surgens Ihesus sequebatur eum et discipuli eius.
et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua,
nec ab ullo potuit curari,
sed magis deterius habebat;
et tetigit fimbriam vestimenti eius.
Dicebat enim intra se: quodsi vel vestimentum eius tetigero, salva ero.
Et confestim stetit fluxus sanguinis eius,
et sensit corpore quod sanata esset a plaga.
quis me tetigit?
Et dixit Ihesus: tetigit me aliquis, nam et ego novi virtutem de me exisse.
et esto sana a plaga tua.
noli timere, crede tantum et salva erit.
Et non ammisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi.
in domum archisinagogi, vidit
tubicines et turbam tumultuantem
et flentes et heiulantes multum.
dicebat:
recedite, non est enim mortua puella, sed dormit.
Et deridebant eum scientes quod mortua esset.
et surrexit continuo puella et ambulabat; erat autem annorum duodecim.
et precepit illis vehementer ut nemo id sciret.
Et exivit fama hæc in universam terram illam.