accedentes duodecim dixerunt illi: dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quę circa sunt divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus.
Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas, frater Simonis Petri:
est puer unus hic, qui habet quinque panes ordiacios et duos pisces: sed haec quid sunt inter tantos,
nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas.
Qui ait eis: afferte illos mihi huc.
et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos.
discipuli autem turbis.
Et manducaverunt omnes et saturati sunt; tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos.
Manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis.
ad Bethsaidam,
donec dimitteret turbas.
Ihesus autem cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, fugit,
et dimissa turba ascendit in montem solus orare.