Navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus; erat enim contrarius ventus.
videns eos laborantes venit ad eos ambulans supra mare et volebat preterire eos.
Et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes, quod fantasma est, et pre timore clamaverunt.
Statimque Ihesus locutus est eis dicens: habete fiduciam, ego sum, nolite timere.
At ipse ait: veni! Et descendens Petrus (120) de navicula ambulabat super aquam, ut veniret ad Ihesum.
Et continuo Ihesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: modice fidei, quare dubitasti?
Et cum adscendissent in naviculam, cessavit ventus,
et statim fuit navis ad terram quam ibant.