et cum vidissent quosdam ex discipulis communibus manibus, id est non lotis manibus, manducare panes, vituperaverunt
dicentes:
quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
honora patrem et matrem, et qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur.
et non honorificabit patrem suum aut matrem, et irritum fecistis mandatum dei propter traditionem vestram.
et a foro nisi baptizentur non comedunt, et alia multa quae tradita sunt illis servare, baptismata calicum et urceorum, et aeramentorum et lectorum,
et alia his similia faciunt multa;
irritum fecistis mandatum dei propter traditionem vestram.
populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me;
sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum,
relinquentes enim mandatum dei (128) tenetis traditionem hominum.
Non quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
At ille respondens ait: omnis plantatio quam non plantavit pater meus cęlestis eradicabitur.
Sinite illos: caeci sunt, duces cecorum. Cecus autem si ceco ducatum prestet, ambo in foveam cadunt.
Petrus: edissere nobis parabolam istam.
At ille dixit: adhuc et vos sine intellectu estis?
Non intellegitis? omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur;
quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem.
avaritia nequitiae dolus (129) inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia.
Hae sunt quae coinquinant hominem, non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem.