gentilis Syrofenissa genere
clamavit dicens: miserere mei domine fili David, filia mea male a dęmonio vexatur.
Ipse autem respondens ait: non sum missus nisi ad oves quae perierant domus Israhel.
Qui dixit: sine prius saturari filios.
Non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus.
At illa dixit: etiam, domine, nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum.
Et tunc ait illi: o mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia illius ex illa hora.