At illi dixerunt: alii Iohannem Baptistam, alii autem Heliam, alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis.
Respondens Simon Petrus dixit: tu es Christus filius dei vivi.
Respondens autem Ihesus dixit: beatus es Simon Bar-Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus qui in caelis est.
Et tibi dabo claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.
Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Ihesus Christus.
Et assumens eum Petrus coepit increpare illum dicens: absit a te, domine, non erit tibi hoc!
Qui conversus dixit Petro: vade post me, satana: scandalum es mihi, quia non sapis ea quae dei sunt, sed ea quae hominum.
convocata turba cum discipulis suis dixit eis:
si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam, qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur, aut quam dabit commutationem homo pro anima sua?
Amen dico vobis, sunt quidam de astantibus qui non gustabunt mortem donec videant filium hominis venientem in regno suo.