ut oraret.
Et factum est, dum oraret,
transfiguratus est ante eos, et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix
splendentia candida nimis, qualia fullo super terram non potest candida facere.
in maiestate et dicebant excessum eius, quae completurus erat in Hierusalem.
Respondens Petrus dixit ad Ihesum: domine, bonum est nobis hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moisi unum et Heliae unum.
Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde.
Et accessit Ihesus et tetigit eos dixitque eis: surgite et nolite timere.
Levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Ihesum.
Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: quid ergo scribae dicunt quia Heliam oporteat primum venire?
At ille respondens ait illis: Helias quidem venturus est et restituet omnia.
Tunc intellexerunt discipuli (147) quia de Iohanne Baptista dixisset.
vidit scribas conquirentes cum illis,
et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, expaverunt et occurrentes salutabant eum,
et interrogavit eos: quid inter vos conquiritis?