Et ait illis: ite, dicite vulpi illi: ecce eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor;
verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Hierusalem.
accessit ad eum homo provolutis genibus
et exclamavit dicens:
domine, miserere (148) filio meo,
quia unicus est mihi,
et lunaticus est, et spiritus adpraehendit eum,
allidet et spumat et stridet dentibus et arescit
et male patitur, nam saepe cadet in ignem et crebro in aquam
et subito clamat et dissipat eum et vix discedit dilanians eum.
Et rogavi discipulos tuos, ut eicerent illum,
et non potuerunt curare eum.
Afferte illum ad me.
et vidisset illum, statim spiritus conturbavit puerum, et elisus in terram volutabatur spumans.
Et interrogavit patrem eius: quantum temporis est ex quo hoc ei accidit? At ille ait: ab infantia.
Sed si quid potes, adiuva nos misertus nostri.
Et exclamans pater pueri (149) cum lacrimis aiebat: credo, domine: adiuva incredulitatem meam!
Et exclamans et discerpens eum exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent, quia mortuus est.
et curatus est puer ex illa hora.
Et reddidit illum patri eius.
Dicit illis Ihesus: propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: transi hinc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. (150)
Hoc autem genus demoniorum non eicitur nisi per orationem et ieiunium.