cum domi esset, interrogabat eos: quid in via (151) tractabatis?
At illi tacebant, siquidem inter se in via disputaverant, quis esset illorum maior.
Et advocans Ihesus parvolum statuit eum in medio eorum
et dixit: amen dico vobis, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum celorum.
Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et minister.
Qui autem scandalizaverit unum de pussillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris.