et non inveniebant quid facerent illi; omnis enim populus suspensus erat audiens illum.
Quæritis me et non invenietis, et ubi sum ego vos non potestis venire.
Quis est hic sermo quem dixit: quæritis me et non invenietis, et ubi sum ego vos non potestis venire?
Qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de ventre eius fluent aquę vivę.
Alii dicebant: hic est Christus. Quidam autem dicebant: numquid a Galilea Christus venit?
Nonne dicit scriptura, quia ex semine David et de Bethleem castello, ubi erat David, venit Christus?
Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
Responderunt ministri: numquam sic locutus est homo sicut hic homo.
Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisæis?
Sed turba hæc quæ non novit legem maledicti sunt.
numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat?