Et interrogaverunt eum discipuli eius: rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut cæcus nasceretur?
Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi.
et dixit ei: vade, lava in natatoria Siloæ, quod interpraetatur missus. Abiit ergo et lavit et venit videns.
alii autem: nequaquam, sed similis est eius. Ille autem dicebat: quia ego sum.
Respondit: ille homo qui dicitur Ihesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi: vade ad natatoriam Siloę et lava! Et abii et lavi et vidi.
Adducunt eum ad Pharisęos qui cæcus fuerat.
Erat autem sabbatum, quando lutum fecit Ihesus et aperuit oculos eius.
et interrogaverunt eos dicentes: hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? quomodo ergo nunc videt?
quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus: ipsum interrogate: aetatem habet, ipse de se loquatur.
Propterea parentes eius dixerunt: quia aetatem habet, ipsum interrogate.
Dixerunt ergo illi: quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos?
Nos scimus quia Moysi locutus est deus, hunc autem nescimus unde sit.
Scimus autem quia peccatores deus non audit, sed si quis dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit.
Nisi esset hic a deo, non poterat facere quicquam.