et intravit in domum Zacharię et salutavit Elisabeth.
et exclamavit voce magna et dixit: benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui,
et unde hoc mihi, ut veniat mater domini mei ad me?
et beata quae credidit, quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a domino.
et exultavit spiritus meus in deo salutari meo,
quia respexit humilitatem ancillae suę.
quia fecit mihi magna (30) qui potens est, et sanctum nomen eius,
et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum.
deposuit potentes de sede et exaltavit humiles,
esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.
sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in sęcula.
Et respondens mater eius dixit: nequaquam, sed vocabitur Iohannes.
Et dixerunt ad illam: quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine.
Et postulans pugillarem scripsit dicens: Iohannes est nomen eius; et mirati sunt universi.
Apertum est autem ilico os eius (31) et lingua eius, et loquebatur benedicens deum.
et posuerunt omnes qui audierunt in corde suo dicentes: quid putas puer iste erit? etenim manus domini erat cum illo.
benedictus dominus deus Israhel, quia visitavit et fecit redemtionem plebi suae,
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui.
salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos,
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti,
iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis,
in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris.
ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum.
inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.