Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Iudam et fratres eius.
Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar. Phares autem genuit Esrom. Esrom autem genuit Aram.
Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naason. Naason autem genuit Salmon.
Salmon autem genuit Booz de Rachab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Iesse. Iesse autem genuit David regem.
Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abia. Abia autem genuit Asa.
Asa autem genuit Iosaphath. Iosaphath autem genuit Ioram. Ioram autem genuit Oziam.
Ozias autem genuit Ioatham. Ioatham autem genuit Achaz. (33) Achaz autem genuit Ezechiam.
Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Ammon. Ammon autem genuit Iosiam.
Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel.
Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliachim. Eliachim autem genuit Azor.
Azor autem genuit Sadoch. Sadoch autem genuit Eliachim. Eliachim autem genuit Eliud.
Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Matthan. Matthan autem genuit Iacob.
Abraham autem fuit filius Tharę, qui fuit Nachor,
qui fuit Seruch, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Eber, qui fuit Salae,
qui fuit Cainan, qui fuit Arfaxat, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech.
qui fuit Matusalę, qui fuit Enoch, qui fuit Iared, qui fuit Malelehel, qui fuit Cainan,
Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
Pariet autem filium, et vocabis nomen eius Ihesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
ecce virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum: nobiscum deus.
et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum, et vocavit nomen eius Ihesum.
Hæc descriptio prima facta est a praeside Syriæ Cyrino,
et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore pregnante.
et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in presepio, quia non erat eis locus in diversorio.