Et ecce angelus domini stetit iuxta illos, (36) et claritas dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
quia natus est vobis hodie salvator, qui est Christus dominus in civitate David.
Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in presepio.
gloria in altissimis deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Et venerunt tunc festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in presepio.
et omnes qui audierunt mirati sunt, et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.