sicut scriptum est in lege domini: quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum domino vocabitur.
et responsum acceperat a spiritu sancto, non visurum se mortem nisi prius videret Christum domini.
et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit deum et dixit:
quia viderunt oculi mei salutare tuum,
quod parasti ante faciem omnium populorum,
lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuę Israhel.
et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius:
et tuam ipsius animam pertransiet gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
et haec vidua usque ad annos octuaginta quattuor, quæ non discedebat de templo, ieiuniis et observationibus serviens die ac nocte.