et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die solenni paschę.
consummatisque diebus cum redirent, remansit puer Ihesus in Hierusalem, et non cognoverunt parentes eius.
et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum.
et videntes admirati sunt.
et discendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis.
et Ihesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud deum et homines.