sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum dei super Iohannem Zacharię filium in deserto.
dicens: (44) pænitentiam agite, adpropinquavit enim regnum cælorum.
Omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa et aspera in vias planas,
et videbit omnis caro salutare dei.
Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
Erat lux vera, quæ inluminat omnem hominem venientem in mundum.
In propria venit et sui eum non receperunt.
qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex deo nati sunt.
quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Ihesum Christum facta est.
et baptizabantur in Iordane (46) ab eo, confitentes peccata sua.
et ne velitis dicere intra vos: patrem habemus Abraham; dico enim vobis, quoniam potest deus ex lapidibus istis suscitare filios Abraham.
Respondens autem dicebat illis: qui habet duas tonicas, det non habenti, et qui habet escas, similiter faciat.
At ille dixit ad eos: nihil amplius quam constitutum est vobis faciatis.
miserunt Iudęi ab Hierusolimis sacerdotes et levitas, ut interrogarent eum: tu quis es?
Et confessus est et non negavit et confessus est, quia non sum ego Christus.
Ait: ego vox clamantis in deserto: parate viam domini, sicut dixit Esaias propheta.
Et qui missi fuerant erant ex Pharisęis.
Medius autem vestrum stetit, quem vos non scitis.
Ipse vos baptizavit in spiritu sancto et igne.
Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Iohannes baptizans.