Qui respondens dixit: scriptum est: (50) non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore dei.
et dixit ei: si filius dei es, mitte te deorsum; scriptum est enim, quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Ait illi Ihesus: rursum scriptum est: non temptabis dominum deum tuum.
et dixit illi: haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me.
Tunc dicit ei Ihesus: vade Satanas! scriptum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli servies.
tunc reliquit eum diabolus
usque ad tempus;
eratque cum bestiis,
et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei.