et respiciens Ihesum ambulantem dicit: ecce agnus dei! ecce qui tollet peccata mundi!
Conversus autem Ihesus et videns eos sequentes se, dicit eis: quid quęritis? Qui dixerunt ei: rabbi (quod dicitur interpretatum magister) ubi habitas?
Dicit eis: venite et videte. Venerunt et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora autem erat quasi decima.
et adduxit eum ad Ihesum. Intuitus autem eum Ihesus dixit: tu es Simon filius Iohanna, tu vocaris Cephas (quod interpretatur Petrus).