Ms. line: 4 | Respiciens autem vidit eos |
Ms. line: 5 | qui mittebant munera sua |
Ms. line: 6 | in gazophilatium divites. |
Ms. line: 7 ![]() | Vidit autem et quamdam viduam |
Ms. line: 8 | pauperculam mittentem |
Ms. line: 9 | aera minuta duo, ![]() |
Ms. line: 10 ![]() | Et convocans discipulos suos |
Ms. line: 11 | ait illis: ![]() |
Ms. line: 12 | quia vidua haec pauper |
Ms. line: 13 | plus quam omnes misit. |
Ms. line: 14 ![]() | Nam omnes hi ex habundantia sibi |
Ms. line: 15 | miserunt in munera dei: |
Ms. line: 16 | haec autem ex eo quod deest |
Ms. line: 17 | illi, totum victum suum |
Ms. line: 18 | quem habuit misit. |
Ms. line: 19 | Dixit autem et ad quosdam |
Ms. line: 20 | qui in se confidebant |
Ms. line: 21 | tamquam iusti et aspernabantur |
Ms. line: 22 | ceteros parabolam istam: |
Ms. line: 23 ![]() | Duo homines ascenderunt |
Ms. line: 24 | in templum, ut orarent, |
Ms. line: 25 | unus Phariseus |
Ms. line: 26 | et alter publicanus. |
Ms. line: 27 ![]() | Phariseus stans |
Ms. line: 28 | haec apud se orabat: |
Ms. line: 29 | deus, gratias ago tibi, |
Ms. line: 30 | quia non sum sicut ceteri hominum, |
Ms. line: 31 | raptores, iniusti, |
Ms. line: 1 | adulteri, |
Ms. line: 2 | velut etiam hic publicanus. |
Ms. line: 3 ![]() | Ieiuno bis in sabbato, |
Ms. line: 4 | decimas do omnium |
Ms. line: 5 | quae possideo. |
Ms. line: 6 | Et publicanus |
Ms. line: 7 | a longe stans |
Ms. line: 8 | nolebat nec oculos |
Ms. line: 9 | ad caelum levare, |
Ms. line: 10 | sed percutiebat pectus suum |
Ms. line: 11 | dicens: |
Ms. line: 12 | deus, propitius esto mihi peccatori. |
Ms. line: 13 ![]() | Dico vobis, |
Ms. line: 14 | descendit hic iustificatus |
Ms. line: 15 | in domum suam ab illo, |
Ms. line: 16 | quia omnis |
Ms. line: 17 | qui se exaltat |
Ms. line: 18 | humiliabitur, |
Ms. line: 19 | et qui se humiliat |
Ms. line: 20 | exaltabitur. |
Ms. line: 21 | Et relictis illis, |
Ms. line: 22 ![]() | cum iam vespera esset hora, |
Ms. line: 23 | abiit foras |
Ms. line: 24 | extra civitatem |
Ms. line: 25 | in Bethaniam |
Ms. line: 26 | ibique mansit. |
Ms. line: 27 | Et sciens turba |
Ms. line: 28 | quod exiit extra civitatem, |
Ms. line: 29 | secuti sunt eum, et suscipiens eos |
Ms. line: 30 | quibus necessaria erat cura |
Ms. line: 31 | sanabat. |