TITUS
Physiologus Latinus
Part No. 11
Previous part

Text: 11 
Page of ed.: 131 
Line: 140 
11. De vipera.
Link to Physiold Link to Physiol2 Link to Physiol1 Link to Physiol3


Line: 141    ... Phisiologus dicit de vipera sua. Quando coitum facit, masculus
Line: 142    
infert os ejus in feminam, et illa degluciens semen abscidit virilia
Line: 143    
ejusdem masculi, et moritur statim. ... Cum autem creverint catuli
Line: 144    
in ventre, viperam perforant, mordentes latus ejus et exeunt
Line: 145    
mortua matre. Vipere comparati sunt pharisei, obscenis operibus
Line: 146    
et desideriis servientes. Occiderunt parentem Christum et matrem
Line: 147    
ecclesiam persecuti sunt. Item in evangelio dicit »Estote prudentes
Line: 148    
sicut serpentes«. ... Tria sunt genera viperarum nocencium. Primum,
Line: 149    
quando senuerit, inpedimentum habet oculorum, ut non videat;
Line: 150    
sed vide quod faciat. Jeiunat enim XL diebus et XL noctibus, donec
Line: 151    
laxetur pellis ejus, tuncque vadens querit excissum petre et per ipsum
Line: 152    
transitum facit sicque exspoliatur et juvenis fit. ... Secunda
Line: 153    
natura draconis est, quando pergit ad bibendum, evomit omne prius
Line: 154    
venenum suum ... Imitemus et nos hujuscemodi draconem, ut,
Line: 155    
quando veniamus aquam bibere, id est sermones divinos in ecclesia
Line: 156    
dei audire, non afferamus nobiscum pulvereas et maculosas secularesque
Line: 157    
concupiscentias. ... Tertia vero natura draconis talis est,
Line: 158    
ut, cum viderit nudum hominem, timens fugiet (l. fugiat) eum, si
Line: 159    
autem vestitum prospexerit, insiliet (l. insiliat) super eum. Et nos
Page of ed.: 132  Line: 160    
prudenter intelligamus, quando pater noster erat in paradiso nudus,
Line: 161    
non prevalebat adversus eum diabolus serpens antiquus.



Next part



This text is part of the TITUS edition of Physiologus Latinus.

Copyright TITUS Project, Frankfurt a/M, 29.4.2006. No parts of this document may be republished in any form without prior permission by the copyright holder.