TITUS
Physiologus Latinus
Part No. 8
Previous part

Text: 8 
Page of ed.: 128 
Line: 93 
8. De elephante.
Link to Physiold Link to Physiol2 Link to Physiol1 Link to Physiol3


Line: 94    Item est bestia, elephans nomine ... intellectum magnum habet
Line: 95    
in se, concupiscentiam vero carnis minime in se habere dicitur. Tempore
Line: 96    
autem suo, cum voluerit filios procreare, vadit in orientem cum
Page of ed.: 129  Line: 97    
femina sua usque in proximum paradisi. Est autem ibidem herba
Line: 98    
mandragora nomine. De cujus fructu femina prior degustet et tunc
Line: 99    
masculum illuc deducet, ut persuasus manducet. Postquam vero manducaverint
Line: 100    
ambo, conveniunt sibi statimque concipit. Cum autem
Line: 101    
venerit tempus pariendi, pergit ad lacum magnum et ingreditur usque
Line: 102    
ad ubera ejus et ibidem parturit super aquam et hoc propter
Line: 103    
draconem facit, qui insidiatur pullis ejus et illi ipsi. ... Isti ergo
Line: 104    
duo elephantes masculus et femina figuram habent Adam et Eve,
Line: 105    
qui erant in paradiso dei ante prevaricationem gloria circumdati,
Line: 106    
nescientes ullum malum, non concupiscencie desideria nec commixtionis
Line: 107    
cogitum (l. coitum). Cum ergo de interdicta arbore gustavit
Line: 108    
mulier, ... tunc precipitati sunt de paradiso in hunc mundum,
Line: 109    
quasi in stagnum aquarum multarum. Quod aliquando aque presens
Line: 110    
seculum significat (l. significant), ... David insinuat, cum dicit
Line: 111    
»Salvum me fac, deus ...«.



Next part



This text is part of the TITUS edition of Physiologus Latinus.

Copyright TITUS Project, Frankfurt a/M, 29.4.2006. No parts of this document may be republished in any form without prior permission by the copyright holder.